Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
deinde ea,
quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam
magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia,
de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate1
degenda, de philosophia, de capessenda re publica, de2
temperantia de fortitudine hominum non3 spinas4 vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae
sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae
etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat
enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id
habet aut generis ipsius sine personis temporibusque
aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam.
ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit5
tantam illorum utroque in genere dicendi copiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.